- SATURNUS
- SATURNUSOceani ac Tethyos fil. Plato in Tinaeo: Γῆς τε καὶ Οὐρανοῦ παῖδες Ω᾿κεανός τε καὶ Τηθὺς ἐγενέςθ ην, ἐκ τούτων δὲ Φόρκυχ τε καὶ Κρόνος, καὶ Ρ῾έα, καὶ ὅσοι μετὰ τούτων. At Hesiod. in ortu Deorum, v. 44. cum Caeli uxorem Terram fuisse cecinisset, his versibus:Ωεῶν γεν´πς αἰδοῖον πρῶτον κλείου???ιν ἀοιδῇΕ᾿ξ αρχῆς, οὕς Γαῖα καὶ Ουρανὸς ἐυρὺς ἔτικτεν.Mox paulo inferius v. 138. inter eorum filios Saturnum etiam commemoravit, uti patet ex his:Τοὺς δὲ μεθ᾿ ὀπλότατος γεν´ετο Κρόνος ἀγκυλομήτης,et Orpheus, Hymnô quodam in Saturnum compositô, ita inquit:Γαίης τε βλάςτημα καὶ Ο᾿υρανοῦ ἀςτερόεντος.Quam rem Ovid. quoque Fast. l. 1. v. 235. sic expressit,Hâc ego Saturnum memini tellure receptum,Caelitibus regnis nam Fove pulus erat.Inde diu genti mansit Saturnia nomen,Dicta fuit Latium terra latente Deo.Fratrem habuit Titanem maiorem natu, qui cum parenti, uti par erat, succedere deberet, animadvertens matrem, sororesque in Saturnum proniores esse, iure suô cessit, eâ tamen lege, ne Saturnus prolem masculam tolleret, sed regnum ad suam stirpem rediret. Saturnus igitur ex pacto cum fratre inito, liberos suos masculos, ubi primum nati essent, devorabat. Verum cum Ops unô partu Iovem et Iunonem edidisset, Iunonem quidem Saturno ostendit, Iovem vero clam nutriendum ablegavit, adhibitis interim Corybantibus, qui cymbalorum, typmpanorumque pulsu obstrepebant, ne pueri vagitus audiretur. Saturno autem, cum ille puerum deposceret, ut ipsum devoraret, Ops lapidem ostendit pannis involutum, eumque partu illô a se editum simulabat, quem ille acceptum sine morâ devoravit. Posthaec cum et Neptunum illa peperisset, eum quoque clam Saturno educandum tradidit. Tertio deinde gemmos enixa Plutonem et Glaucam, Glaucam rursus Saturno ostendit: Plutonem autem abscondit. Verum detectâ tandem fraude cum Titan rescivisset, fratri prolem masculam esse, suosque eâ ratione regni successione pulsos esse, una cum filiis, qui Titanes a patre cognominabantur, bellum adversus Saturnum suscepit: cuius exitus ist fuit, ut victoriâ potitus Titan, Saturnum, Opemque utriusque sororem in potestatem suam redactos, muto incluserit, donec Iuppiter adultus, deiectis Titanibus, eos liberavit. Post haec Saturnus, cum ex oraculo didicisset, fore ut a filiis regnô pelleretur, atque ob hoc iovi insidias strueret, ab eo regno pulsus, in Italiam profugit, ubi aliquandiu apud Ianum regem latitavit: unde ea pars Italiae Latium dicta est. Quod non obscure innuit Virg. Aen. l. 8. v. 319.Primus ab aetherio venit Saturnus OlympoArma Iovis fugiens, et regnis exul ademptis.Is genus indocile, et dispersum nontibus altisComposuit, legesque dedit, Latiumque vocariMaluit, his quoniam latuisset tutus in oris.Opem sororem suam matrimonio sibi coniunxit, et patri Caelo virilia exsecuit. Minutius Felix: Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocarimaluit Latium. Scaliger, in Coniectaneis, scribit, Saturnum linguâ Syriacâ, aut Aramaeâ, quâ usi Thusci, significare latentem. Sane Ebraeis Gap desc: Hebrew est latuit, abscondit. Fuerunt tamen, qui putarint Saturnum fuisse a Iove comprehensum, et in vincula traditum, non autem fugisse, quorum sententiam secutus est Plato in Euthyphrone: Α᾿υτοὶ γὰρ οἱ ἄνθρωποι τυγχάνουσι νομίζοντες τὸν Δία τῶ θεῶν ἄριςτον καὶ δικαιότατον. καὶ τοῦτον ὁμολογοῦ???ι τὸν αὐτοῦ πατέρα δήσαι, ὅτι τοὺς υἱεῖς κατέπινεν ουκ εν δίκη. καὶ ἐκεῖνόν γε αὐτὸν αὐτοῦ πατέρα ἐκτεμεῖν δἰ ἕτερα τοιαῦτα. At Homer. Il. θ. v. 477. non solum Saturnum vinctum fuisse a Iove memorat, sed etiam eius fratrem Iapetum, ambosque fuisse coniectos in Tartarum, ut in his patet:------ Σέθεν δ᾿ ἐγὼ ουκ ἀλεγίζω,Χωομένης, οὐδ᾿ εἴκε τὰ νείατα πεῖραθ᾿ ἵκηαιΓαίης καὶ πόντο ο, ἵν᾿ Ι᾿απετός τε Κρόνος τε.Η῞μενοι, οὐτ᾿ αὐγῆς ὑπερίονος ἠελίοιο,Τέρποντ᾿, οὔτ ἀνέμοι???ι, βαθὺς δέτε Τάρταρος ἀμφὶς.Memoriae tamen prodidit Lucianus in Saturnal. Saturnum neque fuisse a Iove vinctum, neque regnô privatum, sed libenter ac sponte regnum illi concessisse, rerumque omnium, utpote ob aetatem impotentem, fillio tradidisse administrationem. Hôc regnante, aetatem auream fuisse fabulantur, terramque suâ sponte, expertem vomeris et aratri peperisse fruges, communesque id temporis, et nullis distinctas limitibus agrorum possessiones fuisse. Virg. ubi supra:Aureaque (ut perhilbent) illo sub rege fuêreSaecula, sic placidâ populos in pace regebat.Idem Georg. l. 2. v. 538.Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.Tibullus l. 1. Eleg. 3. v. 35.Quam bene Saturnô vivebant rege, priusquamTellus in longas est patefacta vias.Nondum caeruleas pinus contempserat undas,Effusum ventis praebueratque sinum.Nec vagus ignotis repectens compendia terris,Presserat externâ navita merce ratem.Illo non validus subiit iuga tempore taurus,Non domitô frenos ore momordit equus.Non domus ulla fores habuit, non fixus, in agrisQui regeret certis finibus arva lapis.Ipsae mella dabant quercus; ultroque serebantObvia securis ubera lactis oves.Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensesImmiti saevus presserat arte faber.Huic falcis inventionem tribuerunt antiquorum nonnulli, quoniam, ut diximus, vitae humanioris auctor fuit Italiam incolentibus, quos plantandi, ac falce metendi rationem docuit. Alii dixerunt, eam falcem sibi a matre fuisse datam, cum adversus patrem, et ad liberandos e vinculis fratres armatus fuit, quâ etiam genitalia Caelo abscidit, quae postea decidit in Siciliam, quae ab eâ Drepanum dicta fuit, δρέπανον enim Graeci falcem vocant. Apollon. l. 4. Argon.Α᾿μφιλαφὴς, πίειρα Κεραυνίῃ εἰν ἀλὶ νῆσοςΗ᾿ ὑπὸ δὴ κεῖςθαι δρέπανον φάτις, ῾ἵλατε Μοῦσαι,Ο᾿υκ ἐθέλων ενέπω προτέρων ἔπος᾿ ᾧ ἄπο πατρὸςΜήδεα νηλειῶς ἔταμε Κρόνος.Fuit Saturnus ad res Venereas maxime propensus; quare illa fabula de eo circumfertur, quod cum Philyram Oceani filiam amaret, Opi superveniente, in equum se converterit, ut sub eâ formâ amores suos occultaret. Virgil. Georg. l. 3. v. 92.Talis et ipse iubam cervice effudit equinâConiugis adventu pernix Saturnus, et altumPelion hinnitu fugiens implevit acuto.Ad hanc Saturni fabulam, et ad locum etiam hunc Virgilii adspirâsse videtur Prudentius l. 1. contra Symmachum v. 54.Inde Deos, quorum patria spectata sepulchraScimus, in aere hebetes informavêre minores:Advena quos profugus gignens, et equina libidoIntulit Italiae: Thuscis namque ille puellisPrimus adhinni vit, simulato Numine, moechus.Sicuti et Arnobius l. 4. Senex Saturnus iamdudum obsitus canis, atque annorum vetustate iam frigidus, vestris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus, induisse formam feri, et sub pecoris specie hinnitibus evolâsse iactatis. Porro Mythologiam Saturni quod attinet, ea peti potest ex Nat. Comite, l. 2. c. 2. Aur. Victore de orig. gentis Rom. Cartario, de Imag. Deor. Boccat. Hist. Deorum, Alex. Rossaeo Mystag. Poet. etc. Martianus Capella cum Saturnum describeret, dicit, eum gressibus tatdum, ac remoratorem incedere, glaucôque amictu tectum caput praetendere et dextra flammivomum quendam draconem, caudae suae ultima devorantem (quem credebat anni numerum nomine prodere) ipsius autem caniciem pruinosis nivibus candicare. Voss. eum Adamum fuisse statuit Theol. Gent. l. 1. c. 18. Quamquam non negat, in eo conservatas nobis reliquias quasdam de Patriarchâ Noe. Saturnum vero fuisse Noachum multis argumentis probat eruditissimus Bochart. Phaleg. l. 1. c. 1. Huic Romani ann. 257. Urb. Cond. templum dedicârunt, institutis Saturnalibus, vide ibi, et Lipsium l. 1. Saturn. Martin. Lipenium, in Hist. Strenarum etc. Summum inter Planetas locum tenet Saturnus; tarde itaque cursum suum absolvit, nec nisi 30. ferme annis. Huic natura frigida et noxia itaque est. Et Virg. cum Georg. l. 1. v. 336. ait:Frigida Saturni quo sese stella receptet;Nocentem etiam intellexit, non frigidam tantum rigentemque, ut Servius interpretatur. Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 84.Est grave Saturni sidus in omne caput.Lucan. l. 1. v. 650.------ Summo si frigida caeloStella nocens nigros Saturni accenderet ignes.Idem l. 10. v. 205.Frigida Saturno glacies. ------Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Quarum (Stellarum errantium) tantus est concentus ex dissimilibus moribus, ut cum summa Saturni resrigeret, etc. Plin. l. 2. c. 8. Saturni sidus gelidae ac rigentis naturae. Unde Ptolemaeus ait, huius Planetae dominante stellâ causam corruptionis sieri κατὰ ψύξιν. Pers. Sat. 5. v. 50.Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.Iuvenalis Sat. 6. v. 569.Haec tamen ignorat, quid sidus triste minatur.Saturni. ------ ------Nic. Lloydius. Ceterum, Regem fuisse Aboriginum Eusebius docet, quemadmodum et Ianum; Sed ita ambo Indigetes fuissent Romanorum Dii, cum tamen ad Deos Selectos pertinuerint, quales octo, praeter quodecim Consentes, habuêre. Quare non animales, sed naturales fuisse hos Deos, h. e. non humanae, sed mundanae Naturae appellationes, ostendit Voss. de Idolol. l. 1. c. 12. Error vero hinc ortus, quod cum Romani sacra sua habuerint vel ab Albanis, qui a Phrygibus oriundi, vel ab Osca, Sabinorum gente, vel Thuscis, qui teste Serviô, ex Asia venêre; Adami primi parentis cultum, qualis in Asia vigebat, sub Iani Saturnique nominibus accepêre et cum scirent, Reges antiquis solere temporibus inseri ordinibus Deorum, facile sibi persuaserunt; utrumque Latii fuisse Regem. Saturni autem sub schemate Adamum latuisse, varia probant; aetas aurea, antiquitas Numinis, Imperium in omnia, latebrae pudendae, expulsio e regno, agriculturae studium, ortus e Caelo et Tellure, cultus, tandem apud Graecos Romanosque; ut pluribus probat Voss. praefatus c. 18. l. cit. Sed et in eodem conservatae nobis reliquiae quaedam de Patriarcha Noacho. Namque hic primus omnium, qui post cataclysmum vixêre, iterum imperium habuit in omnia et inter tres filios orbem distribuit: quibus omnibus simiilia in Saturni fabula reperies. Fortasse et Patriarcha Abrahamus in Saturno cultus est, ut videtur colligi posse ex loco Porphyrii ab Eusebio adducto, Praep. Euang. l. 1. ubi Saturnum filium suum unigenitum in ara ad hoc exstructa immolâsse, refert. Vide Voss. loc. cit. Cum stellam vox notat, modo supremum Planetarum, modo solem, significat: Quod enim de vinculis a Iove iniectis, de imperio in animas, deSapientiae praesidatu etc. dicitur, ad Planetam supremum spectare, erudite iterum Voss. ostendit l. 2. c. 33. Quod Κρόνος idem dictus, quod Βολάθης; quod liberos illi immolâsse Phoenices leguntur etc. id ad Solem qui apte referri possit, docet idem l. 12. c. 4. Et quidem cum supremus Planetarum voce hâc indigitatur, notam illius apud antiquos fuisse ex duabus primis literis nominis eius, quô Graecis appellatur, conflatam, adeoque cum hac effigie primitus descriptum Κρ; i. e. Κρόνος, notat Salmas. ad Solin. p. 1237. et 1238. A'quo initio per quos gradus itum sit ad hodiernum eius signum Gap desc: Hebrew ibidem decet. In descriptione VIII. region. Urbis Romae, apud Rosin. l. 1. c. 13. trium aedium sacrarum Saturni mentio fit, duarum item ararum, unius arcae, luci et sacrarii: primusque ei aedem Romae vovisse, ac exstruxisse, in Capitolino monte T. Tatius Sabinorum Rex legitur, apud Diony s. Varronem et Augustinum, citante Rosinô l. 2. Antiq. Rom. c. 4. Saturni et Opis templum Tullum Hostilium, eo tempore, quo cum Sabinis bellum gerebat, vovisse, idem Dionys. l. 3. testatur: quo tempore primtim instituta fuisse Saturnalia, Marcob. ait. Saturnal. l. 1. c. 7. Alia eius aedes fuit, in Clivo Capitolino, incettum a quo condita. Livius l. 2. c. 21. an. 256. Urb. Cond. A. Semp. Atratinô, M. Minutiô Consulib. templum Saturni dedicatum esse scribit, quod et Dionys. Halicarnasl. loc. cit. affirmat, in clivo illud praedicto collocans. Quod quidam scribunt locatum a T. Largio supeioris anni Consule, quidam a Tarquinio Superbo, dedicatum vero ex SCto a Post. Comino. Macrob. ex Varrone notar, L. TarquiniumRegem eam aedem faciendam locâsse, T. vero Largium Dictatorem Saturnalibus dedicâsse. Et hanc quidem aedem Aerarium fecit P. Valerius Poplicola, Plut. quo proin omnes Legatos, Romam undecunue missos, accedere necere necesse erat, ut ibi nomina sua Praefectis aerarii darent, a quibus antiquitus hospires munera accepêre. In eadem contractuum monumenta, Acta, quae susceptis liberis Parentes faciebant, nomina item civium Romanor. in Elephantinis libris, adservabantur. Eiusdem aedis fastigio Tritonas cum buccinis superpositos, a Saturni commemoratione ad nostram aetatem historiam elatam esse et vocalem, cum antea muta, obscura et incognita fuerit, significâsse, indicat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 8. Meminit tandein et aedis Saturni, a Munacio Planco exstructae, Sueton. in August. c. 29. quae tamen an ex veter. aliqua fuerit ab ipso refecta, an prorsus nova, incertum est. In omnibus autem hisce aedibus, Saturni statnis vincula fuisse iniecta, quae festo ipsius solvebantur, in memoriam securitatis ac felicitatis, quô sub eo mortales fruiti, docet Lucianus in Satyro et Arnob. adv. Gentes. Quo alludens Martial. l. 3. Epigr. 29. ait,Has cum gemina compede dedicat catenas,Saturne, tibi Zoilus, annulos priores.Ubi Scholiastes notat, Servos libertate donatos, compedes et catenas Saturno, in cuius clientela erant servi et qui proin romae in compedibus laneis videbatur, sacrâsse. Stat. quoque, l. 1. Sylv. ult. v. 4.Saturnus mihi compede exoluta,Et multô madidus merô December,Et ridens Iocus et Sales proterviAdsint.Illi in eadem Urbe sacrum apertô capite, cum aliis Diis tectô fieret, factum fuisse, discimus ex Fulgentio Mythol. l. 1. Festo Pompeio l. 17. Servio ad Aen. l. 3. Meursium Exercit. part. 2. c. 21. etc. De Saturnalibus, quibus cessabat Senatus, neque convocari potuerunt Patres, neque iudicia ulla peragi, Sueton. August. c. 32. et ob id nec Causidici in Forum ventitabant, Martial. l. 7. Epigr. 28. v. 5. Feriae etiam studiorum clausaeque scholae erant, Plinius Iun. l. 8. Epist. 7. dona passim per Urbem conferebantur, et ludendi comedendique cum Dominis aequa servis libertas vigebat, Tibull. l. 1. Eleg. 3. Vide post Macrob. loc. cit. Lipsium l. Saturn. duob. et paulo supra in voce Saturnalia. A' Saturno, familiarum nobilium Regumque, qui urbes condiderunt, senissimos, Saturnos olim vocari consuevisse, in l. de Aequivocis, qui Xenophontem prae se fert Auctorem scriptum est. De Saturno planeta, ut pauca addam: Hugenius Belga Planetam novum prope Saturnum detexit, qui, Lunae instar, 16. dierum spatio Saturnum circumit periodumque suam absolvit. Idem et Saturnum annulô circumvinctum esse, primus insigni suo telescopiô pervidit, Iac. Oiselius ICtus Notis in A. Gellium l. 14. c. 1. Gerh. Ioh. Voss. duas stellas noviter inventas, quae velut individui comites semper Saturno assistant, memorat de Idolol. l. 2. c. 34. sub fin. etc. Vide quoque de Saturni periodo et Magno Anno, Salmas. supra laudatô Opere p. 554. Addam verbum hoc de coronamento huius Idoli. Coronari Saturnum (quod honoris primo illi contigisse nonnulli volunt) ficis recentibus consuevisse, colligit inde Paschalius, quod Cyrenenses, cum rem divinam illi facerent, simili modô redimiri solitos, tradit Macrob. Saturnal. l. 1. c. 7. Vide eum Coronar. l. 4. c. 2. etc.Nomina Saturni apud varias gentes varia.α. Βολάθης, Βῆλ, Η῏λ, apud Phoenices cultus Saturnus fuit, Damascius apud Photium cod. 242. Η῏λ vero esse Solem, ostendit Servius de Belo Phoenice. Idem Palmyrenis Α᾿γλιβῶλος, i. e. Orbis Dominus, appellatus est: quod Soli apprime, quem Saturni quoque nomine cultum fuisse notum, convenit. β. Cronus, Graece Κρονος, quasi Χρόνος, i. e. tempus, Sol enim temporis auctor, Graecis dictus est. Unde Κρόνια, i. e. Saturnalia. γ. Ilus, a Phoenicibus quoque dictus est, uti docet Sanchoniathon apud Euseb. Praeparat. Euang. l. 1. Ι῏λον τὸν καὶ Κρόνον. Ex Il, Hebraeum, El, quod unum ex decem Dei nominibus, Hieronym, Ep. 136. ad Marcellam δ. Krodo, Saxonibus olim appellatus legitur, apud Crantzium Saxoniae l. 2. c. 12. ubi hoc Numen Hartesburgi in Saxonia venerationi fuisse, ait. Et certe Saturno, temporis Praesidi, illa Crodi seu Crodonis effigies convenit, quam Georg. Fabricus origin. Saxon. l. 1. proponit his verbis: Messoris habebat speciein, qui cinctumlineum gestans, dextrâque ferens vasculum rosis repletum, et sinisirâ erectâ rotam currus pedibus nudis insistebat pisci squamoso et aspero, quem percam vocamus. Quam statuam, ut et alis Numinum, deiecisse memoratur Carolus M. Saxo quoque Grammaticus l. 1. Saxonum hos Deos refert, Crodum, Hamam, Irmum, Flinnum, Sibam. Forte a Graecis Istri accolis et cultum et nomen Idoli, ex Κρόνος levi immutatione factum, accepêre. ε. Lampon, Graece λάμπον, ab Aepyptiis appellatus legitur, apud Auctorem Chron. Alexandrini, p. 209. ζ. Molochi nomine culcus est ab Orientalibus, sIudaeis inprimis Idololatris. Vide supra in hac voce. η. Nemesis, Saturni stella ab Aegyptiis quoque dicta reperitur, apud Achillem Tatium in Isagogo. θ. Phaenon, eadem stella, licet obscurissima, boni ominis causâ, vocitata est, apud eundem. Vide quoque Auctorem l. de Mundo et Appuleium de Mundo. ι. Satar vel Sater, videtur eltis olim (Saturnum enim vulgo maxime ad Occidentem colebant, Cicer. de Nat. Deor. l. 3.) dictus, eo quod hodieque septima feria, Saterdag, i. e. Saturni dies, appellatur. Nisi ex latino Saturni nomine hanc appellationem dicas defluxisse. κ. Saturnus Latinis: Item λ. Stercutius, quod ipse primum stercore fecunditatem agris comaraverit. Macrob. Saturn. l. 1. c. 7. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 4. cum Paral. Dempsteri. μι Vitisator, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.